FUCUS

FUCUS
FUCUS
in Mimiambis C. Mattii apud A. Gell. l. 20. c. 9.
Iam tonsiles tapetes ebrii fuco,
Quos concha purpur a imbuens venenavit.
Et Horat. Carm. l. 3. Od. 5. v. 27.
—— Neque amissos colores
Lana refert medicata fuco.
Ex Graeco φῦκος, nomen herbae marinae, maxime humilis, utpote caule carentis, solisqueve foliis capillaceis et lanuginis instar subrectis nascentibus, quam algam maris vocat Plin. l. 32. c. 6. et Phycos thalassium, l. 26. c. 10. Ei non ultimus olim inter herbas tinctorias locus, quippe eius colore taenias et lanas vestimentaqueve tingi pulchtiore, quam purpurae, quamdiu recens est, docet Theophrastus, ubi de Fuco Cretico, qui ἐυανθὴς Graecis, item φοινικοῦν φῦκος et φοινίςςον proprerea dictus est: solus enim hic tingendo aptus. Itaqueve conchyliis eum marinis substerni, h. e. conchyliatae vestis colorem eo colore praeparari, habes apud eundum Plin. l. 26. c. 12. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1144. et seqq. Hinc Fucus, pro tinctura, et fucare, pro inficere vel tingere, proprie quidem rubeo et quadantenus puniceo; abusive vero quocunqueve alio colore. Uti autem hoc herbae genere vestes tingebantur, sic mulieres ruborem genis conciliabant radiculâ Syriacâ, quae et ipsa Fuci nomen accepit, uti discimus ex Dioscoride, ubi reprehendit eos, qui alga maris praefata ad fucurm genis indemdum usas esse existimarunt mulieres. Eaedem anchusae radicem, quae et ipsa sanguineo colore inficit, ubi rad cula illa in promptu non erat, eundem in finem adhibebant: Uti stibii nigro pulvere circumducebant supercilia et in arcum formabant. Quae duo proin iungit Tertullian. de Cultu Femin. In illum enim delinquunt, quae cutem medicaminibus urgent, genas rubore maculant, oculos fuligine porrigunt etc. Vide supra Alga Anchusa, et infra in voce Olalimum, Lotos, Phucarium, Psimmothium, Purpurissum, item Radicula. Praeterea vero, crocodili stercore, uti solitas pro fuco olim delicatas mulieres, Antiphanes Comicus docet apud Clem. Alexand. Paedag. l. 3. ubi inter alia de iis ait, κροκοδείλων ἀποπάτοις χρώμεναι, καὶ ςηπεδόνων ἀφροῖς ἐγχριόμεναι καὶ ταῖς ὄσφρυςι την` ἀσβὀλην ἀναματτόμεναι, καὶ ψιμμυθίῳ τὰς παρειὰς εντριβόμεναι. Vide plura apud Victor. Var. Lect. l. 11. c. 4. et Caelium Antiqq. Lect. l. 29. c. 7. Transiit labes ad fortiorem quoque sexum; Namqueve Astyagem iam Cyri avum subpicturatione oculorum et coloris infricatione et apposititiis comis, Medorum more, ornatum nobis exhibet Xenoph. 1. Paed, Et. Lysicrates quidam in vulgi fabulam abiit, quod capillos iam canos nigro tingeret, quo iuvenis etiam dum videretur. Apud Mart. l. 3. Epigr. 43. cuius epigraphe in Lentinum etiam ridetur Ollus, comam tingens, cum barbam non poslet, ut alia omittam. Quod virilis inprimis sexus dehonestamentum etiam Gentilium saniores graviter tulêrunc. Unde Philippus Macedo, cum quendam, quem in Iudicum album retulerat, barbam sensit et capillum inficere, expunxit eum, Infido, fatus, in crinibus nil putare se fidendum in negotiis, apud Plutarch. in Aphophth. Sed et Pythia, Aristetelis filia interrogata, quinam color maxime deceret pullam, eum quem vereundia efficeret, respondisse legitur. Nora certe in sacris Historia Izebelis Israelitarum Reginae, quae cum fuco apposuo oculis suis, victoriâ rerumqueve successu ferocem Iehu, delinire inqueve casles suos pertrahere vellet, iuslu eius e sublimi deturbata, canibus tantem in praedam essit, 2. Reg. c. 9. v. 30. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • fucus — [ fykys ] n. m. • 1562; lat. fucus, gr. phukos, nom d un lichen ♦ Algue brune (phéophycées) de la famille des fucacées, constituant la plus grande partie de ce qu on nomme communément goémon et improprement varech. « Sur la mer épaissie les fucus …   Encyclopédie Universelle

  • Fucus — Fucus …   Wikipédia en Français

  • fucus — FÚCUS s.m. Denumire dată algelor brune din genul Fucus, al căror tal este prins de stâncile din apa mărilor prin crampoane fixatoare. – cuv. lat. Trimis de zaraza joe, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  fúcus s. m. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa:… …   Dicționar Român

  • fucus — [fyo͞o′kəs] n. pl. fuci [fyo͞o′sī΄] or fucuses [ModL < L, rock lichen; also, red or purple paint obtained from it < Gr phykos, rock lichen, rouge < Sem, as in Heb puch, cosmetic for the eyes] 1. Obs. a) a kind of paint for the face b)… …   English World dictionary

  • Fucus — Fu cus, n.; pl. {Fuci}. [L. rock lichen, orchil, used as a red dye, red or purple color, disguise, deceit.] 1. A paint; a dye; also, false show. [Obs.] [1913 Webster] 2. (Bot.) A genus of tough, leathery seaweeds, usually of a dull brownish green …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Fucus [1] — Fucus, Pflanzengattung aus der Familie der Fucaceae; Algenkörper oberwärts platt od. flach, zuweilen durch Luftblasen aufgetrieben, ästig, an den Spitzen zu Fruchtkörpern anschwellend; Hüllenfrüchte dicht gedrängt. Merkwürdige Arten: F.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fucus [2] — Fucus (lat.), s. Schminke …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Fucus — L. (Tang), Algengattung aus der Familie der Fukazeen, Meergewächse mit lederartigem, flachem, meist wiederholt gabelspaltigem, braunem oder bräunlichgrünem Laub von ansehnlicher Größe, das bei mehreren Arten zu luftführenden Blasen ausgetrieben… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Fucus — Fucus, Blasentang oder Seetang, Algengattg. der Phäophyzeen, Meeresalgen, bes. der Polarmeere, mit großen eingewachsenen Luftblasen; am häufigsten F. vesiculōsus L. [Abb. 635], als Dünger, Streumaterial und zur Jodgewinnung benutzt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Fucus —   [lateinische Bezeichnung für eine Flechte], Gattung der Braunalgen mit rd. 30 Arten; in der Nordsee u. a. der Blasentang …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”